- NOMADES
- I.NOMADESAfricae populi inter Zeugitanam regionem et Mauritaniam siti, qui postea literis aliquot mutatis Numidae appellati sunt. Hos scribit Sallustius Bell. Iugurth. c. 18. ex Persis ortum eraxisse, qui Herculem in Hispaniam comitati sunt, côque mortuô in Africam traiecisse, locaque occupâsse Oceano proxima, alveosque naviuni inversos pro ruguriis habuisse: deinde paulatim per connubia sibi Gaetulos miscuisse, posteaque Numidiae nomo propter multitudinem a parentibus digreslos, possedisse ea loca, quae proxime Carthaginem sunt, et Numidia appellantur. Dicti Nomades ἀπὸ τῆς νομῆς, h. c. a pascendo, vod pastrionibus praecipue vacarent, herbisque in uno loco depastis papillones suas curribus alio transveherent. Dionys. v. 186.Τοῖς δ᾿ ἐπὶ δὴ Νομάδων παραπέπταται ἄσπετα φῦλα,Ἔνθα Μασαισύλιοί τε καὶ ἀγρόνομοι ΜασυλῆεςΒόσκονται σὺν παισὶν ἀν᾿ ἤπειρόν τε καὶ ὕληνΜαιόμενοι βιότοιο κακὴν καὶ ἀεικέα θήρην.Οὐ γὰρ γειομόροιο τομὴν ἐδάησαν ἀρότρου,Κείνοις δ᾿ οὔποτε τερπνὸς ἀκούεται ὁλκὸς ἁμάξης, Οὐδὲ βοῶν μυκηθμὸς ἐς αὔλιον ἐρχομενάων,Ἀλλ᾿ αὕτως, ἅτε θῆρες ἀνὰ δρύα βουκολέονταιΝηίδες ἀςαχύων, καὶ ἀπευθέες ἀμητοῖο.Horum Virg. meminit. Aen. l. 4. v. 220. et l. 8. v. 724.Hoc Nomadum genus, et discinctes Midciber Afros.Nic Lloydius.II.NOMADESAsiae popul. iuxta Caspium mare. A nostris hodie appellantur Daae et cognomen Parni, inquit Strabo.III.NOMADESpopul. in Scythia Europaea, quorum vita omnis in habendis gregibus versatur. Nunc Tartari dicuntur, iuxta quos Sauromatas locat Plin. l. 6. c. 29. Meminit eorum Strabo l. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.